TITRE
Introduction...
Cubiculo modicum lumen inerat et ancillarum una, magis ac magis anxia Agrippina. Abeunte dehinc ancilla, "tu quoque me deseris?" prolocuta, respicit Anicetum ; ac si ad visendum venisset, refotam nuntiaret, sin facinus patraturus, nihil se de filio credere; non imperatum parricidium. circumsistunt lectum percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit. iam [in] morte[m] centurioni ferrum destringenti protendens uterum "ventrem feri" exclamavit multisque vulneribus confecta est. Haec consensu produntur. Aspexeritne matrem exanimem Nero et formam corporis eius laudaverit, sunt qui tradiderint, sunt qui abnuant. cremata est nocte eadem convivali lecto et exequiis vilibus. Hunc sui finem multos ante annos crediderat Agrippina contempseratque. nam consulenti super Nerone responderunt Chaldaei fore ut imperaret matremque occideret; atque illa : " Occidat, inquit, dum imperet. "
lexique
desero, is, ere, ui, desertum : abandonner
refoueo, es, ere, foui, fotum : réchauffer, ranimer, chasser (la fatigue)
nuntio, a, are : annoncer
impero, as, are : commander
circumsisto, is, ere, stiti, stitum : entourer
lectus, i, m. : lit
percussor, oris, m. : l'assassin
adfligo, is, ere, flixi, flictum : frapper contre, jeter à terre, abattre
destringo, is, ere, strinxi, strictum : dégainer l'épée
protendo, is, ere, tendi, tentum : tendre en avant, allonger
uterus, i, m. : ventre (de la mère)
fero, fers, ferre, tuli, latum : porter, supporter, rapporter
conficio, is, ere, feci, fectum : réduire , venir à bout de, accabler, épuiser
prodo, is, ere, didi, ditum : publier, trahir, transmettre
prodo, is, ere, didi, ditum : publier, trahir, transmettre
consensus, us, m. : l'accord, l'assentiment
aspicio, is, ere, spexi, spectum : regarder, examiner, considérer, voir
trado, is, ere, didi, ditum : 1. transmettre, remettre 2. livrer 3. enseigner
abnuant
abnuo, is, ere, abnui : faire signe que non, refuser
3ème personne pluriel subjonctif présent actif
cremo, as, are : brûler
lectus, i, m. : lit
exequiae, arum, f. : les obsèques, les funérailles
consulo, is, ere, sului, sultum : 1. délibérer, prendre des mesures, avoir soin de 2. consulter
respondeo, es, ere, di, sum : répondre
fore, infinitif futur de esse
occido, is, ere, occidi, occisum : tuer